Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

a nobis humiliter et deucfte, vt donationem quam­dam Domini Petri Ciuis et Iudicis Soproniensis, -videlicet Ecclesiam Sancti Iacobi cura tota sua pos­sessione ibidem, quae vocatur vulgo Chingenpaeh, partem cjuoque Slephani Iudicis eiusdem loci, et PJrilippi, cjuam ipse praedicto Petro tradidit, plu­rimum ante tempus, et partem aliorum Nobilium Laurentii de Biky , et Laurentii filiorum Thaekae, quas ipse propria ab eis pecunia comparauit, se­cundum quod in priuilegio Ciuium plenius est ex­pressum; nostro dignaremur priuilegio confirmare. Nos itaque viso primum priuilegio, auditisque ci­uibus vniuersis, quot in eodem testamento et tra­ctatu fuerunt, vsque ad debitum causae finem , donationem Petri saepe dicti, secundum quod ipse praenotatam terram possidebat, ctim omnibus eius pertinentiis , secundum ciuium priuiJegium sigil­lo nostro ratificamus , et in perpetuum robora­mus. Datum in Giinges. Anno Dominicae Incarna­tionis Millesimo , ducentesimo , octuagesimo VII. " Originales in arehiuo Carnerali. MSS. Heuenesi Tomo OO. nro Lfll. p. 77 - 8. A. Cli. 1237. Vendilionales Stephani, filii Comitis Luka de Saru. Frater Dominicus, Magister Domus Hospitalis Sancti Regis Stephani de Strigonio , et Conuentus eiusdem Domus. Ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire. Quod constitutis coram nobis personaliter Stephano, filio Comitis Luku, no­bile de Sarou aJj vna parte, Andark, filio Comitis Laurentii Nobile de Sceleus, et Stephano filio Co­mitis Nicolai Nobile de Vasard ex altera : Idem

Next

/
Oldalképek
Tartalom