Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

tinio sollerti recenseas ; si praeteritorum euentu­um qualitatem deuota meditatione recogites; ha­bes procul dubio, vnde creatori tuo , humiliato spiritu, in vocem confessionis erumpas, soloque ipsius beneficio te viuere, ac regnare humiliter fatearis. Recogita itaque, quam paratus eras ad casum ; quam dispositus ad ruinam; quando regno tuo, diuersarum guerrarum conuulso dissidiis , et quasi totaiiter tuae ditioni subtracto, in manus tuam quaerentium animam incidisti. Recognosce, quam gratiose te, iniquorum seductionibus impul­sum, et versalum, vt caderes, quam benigne su­seepit. Quomodo ipsius dextera tecuin virtutem faciens , te a rugientibus , ad escam paratis, eri­puit, praelatum regnum tuuin tranquillitati resti­tuit, et in eo regium soliutn ad exaltationem sta­tus soliti praeparauit; excellentiae tuae satis certis iam datis auspiciis. quod , te in suorum mandato­rum semita persistente, thronum tuum statu con­suetae altitudinis solidabit. Persta igitur, et ab omnibus, quae contrarii possent inducere suspicio­nem, mentem tuam penitus auerte; teque diligen­ter attendens, de sanctorum stirpe progenitum, abhorre ab illorum laudabiliter semitis deuiare; sed eorum vestigia imitanda prosequere; fidemque catholicam totis viribus deuotus ainplectens, ad dilatationem illius sollerter intende; rnores ab illa quoinodolibet, etiam in cullu corporis et habitu, alienos penitus aspernare ; praitos consiiiarios ab­iice; consilia iilorum abaudi, qui iusti et in fide sin­ceri vias tuas regant et dirigant ; nec impinguet peccatoris oleum caput tuum; asuesce virtutibus: illis ita iuuenilem animum imbue, vt eos in pro­uectiori aelate praesentet; illis taliter asuesce, quod

Next

/
Oldalképek
Tartalom