Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
per consuetudinem mores fiant; nec ab illis facilo possis auerti, conuersis quodammodo in naturam. Nec Excellentiam regalem deterreant litterae quaedam , quas super tuis corona et regno per ministrorum tuorum malitiain conquereris fraudulenter extortas; sciturus, quod non est i ntentionis Ecclesiae in iura Celsitudinis regalis obrepere, vel tecum agere captiose, immo potius, tuis ad id concernentibus meritis , velut carissimum filium, prout eam decet, apostolico fauore protegere, ipsiusque vbertate, quasi maternis vberibus, confouere. Datum apud montem flasconem II. Kal. Octobris. Anno II. Apud Rayn. ad A. 1282. nro XXXVI. Martini IV. L. II. epist. 86. Katona Tom. VI. p. 873. sqq. A. Ch. 1282. Idetn Martinus Carolo , Siciliae Regi , in subsidium terrae S. profecturo, etiam regni Ilungariae decimas addicit. Charissimo in Christo filio , Carolo , Regi Siciliae illustri, et dilecto filio , nobili viro Carolo Primogenito eius, principi Salernitano. Cum sicut ex parte vestra fuit propositura coram nobis, vos zelo fidei et deuotionis accensi, viuificae crucis assumpto signaculo proponatis in terrae sanctae subsidium proficisci ; nos huiusmodi vestrum salubre propositum, et in oculis diuinae maiestatis acceptum , multipliciter in Domino coinmendantes ; vt id comtnodius et eflicacius exequi valeatis, tibi fdi Ilex decimam omnium ecclesiasticorum prouentuum huiusmodi subsidio deputatain, in tota insula Sardiniae , totoque regno Vngariae, si quoad decimam ipsius regni ad id charissimi in Christo lilii