Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)

dentes ipsius ven. patris fidelitates et grata obse­quia, que in expugnandis et destruendis castris quorumdam incolarum regni- nostri, ' ex quibus spolia et vastationes in nostri honoris detrimentum et regni nostri damnum non modicum, circa flu­uium Zomus et circa publicam stratam, perquam itur ad partes transiluanas, committebantur, ex­hibuit, ex indulgentia regie benignitatis et recom­pensationem seruitioram ipsius praedictorum, ta­lem graGiam ei duximus faciendam , vt tam prae­sentes inquilini Ciuitatis Albensis, aliarumque vil­larum suarum praescriptarum, quam etiam hospi­tes liberae condicionis de nouo conuenientes, a iudicio Woyvode, pro tempore constituti, Comi­tum Parochialium, nec non et aliorum omnium ludicum, penitus sint exemti, nec alicuius tenean­tur adstare iudicio, nisi iudicio Episcopi Ecclesie Transiluanie, iudicis illius vel villici pro tempore constituti, et si Episcopus aut iudices per ipsum positi, in reddenda iustitia negligentes fuerint, aut remissi; vel tam arduum esset negocium, quod ipsi iustitiam facere non valerent, ipsa causa, vel tale negocium regie tantum Maiestatis examini ter­minanda deferatur, prout etiam hanc graciam Do­minus rex Bela, auus noster karissimus, quibus­dam villis et curtibus ipsius Episcopatus concese­rat, sicut in ipsius priuilegio per karissimum pa­trem nostrum Stephanum , illustrem regem Hun­garie confirmato, vidimus contineri. Et cum pre­sentes nobis fuerint reportate, nostrum eidem su­per premissis priuilegium conferemus. Datum iux­ta Hernad , prope villam Zaka, in festo Beati Be­nedicti confessoris. A. D. M. CC. octuagesimo II." Ex autographo Szereday Epp. Trans. Collcctio p. 22. Katona Tom. VI. p. Rf>2. sqq.

Next

/
Oldalképek
Tartalom