Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
A. Ch. 1282. Idem Ladislaus, libertates Safrittariis de Sopron concessas innouat, confirmatque. Ladislaus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galiiciae, Lodomeriae, Cumaniae, Bulgariaeque liex. Omnihus Christi fidelibus , praesentem paginam inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod fideles nostri hospites de Supronio, et ex iis nominatim Iacobus de Sagittariis nostris circa Supronium constitutis, ad nostram aecedentes praesentiam, exhibuerunt nobis litteras patentes Domini Stephani, Patris nostri charissimi, illustris regis Hungariae, felicis recordationis, super libertatibus ipsorum sagittariorum concessas, et petiuerunt, vt ipsas ratas habere et nostro dignaremur priuilegio confirmare. Quarum tenor talis est (vide ad 1270) Exhibuerunt etiam priuilegium nostrum declarans dictos sagittarios in libertatem ciuium esse translocatos praedictorum; supplicantes, vt id ratum habentes, auctoritate praesentium dignaremur innouare. Tenor autem eius talis ( Vide ad annum 4277.) Nos igitur supplicationibus dictorum ciuium congruis annuentes, praedictas litteras patris nostri et priuilegium nostrum memoratum ratas habentes, de verbo ad verbum praesentibus inseri, et dupplicis sigilli nostri appositione fecimus communiri. Datum per manus discreti viri Magistri Bartholomaei, aulae nostrae Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis noslri. An. Domini MCC. octuagesimo secundo; regni autein nostri anno vndecimo. " E Collcct. YVietoris. CoII. Dipl. Szechenvi. Tom. III nro b I.