Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
mo, Ducentesimo, octuagesimo secundo. XII. Cal. Septemb. regni autem nostri anno decimo. " Ex autographo Bardosy. Supp. Anal. p. 225. sqq. A. Ch. 1282. Idem Ladislaus Ecclesiae Albensi, iri Transiluania , deuastatae , subsidii gratia, fauores impertitur. Nos Ladislaus, Dei gratia, rex Hungarie, memorie commendamus, significantes vniuersis , quibus expedit presentium per tenorem, quod ven, Pater Petrus , D. gr. episcopus Transiluanus , dilectus et fidelis noster, ad nostram accedens presenciam, a nobis humiliter supplicando postulauit, quod quum sua diaecesis hostili persecutione Saxonum, et diuersaruin guerrarum regni nostri, nobis in tenera aetate constitutis ad tantam inhabitantium deuenerit raritatem, quod vsque ad hec tempora pauci in Alba, que est sedes episcopatus sui cathedralis, et in aliis viliis suis, siue curtibus pontificaiibus, quarum nomina hecsunt: videlicet in comitatu Albensi villa Sara, et in comitatu deThorda villa Sancti regis, item in comitatu de Kulusvar (villaSibo, villa Suk) et villa Keresseu ; item in comitatu Doboka, villa Herena et Bilokul, item in Comitatu de Szonuk villa Zilah, et villa Tasnad; item in Comilatu de Szatmar, villa Ebes ; et in Comitat.u Bihoriensi villa Barat-Pispuk , inquilini habeantur, nec illuc conueniant, nisi eos et alios superuenientes , libertate vlterioris graciae dignaremur preuenire. Nos igitur considerantes, quod ex incremento honoris Pontificalis simul et regia dignitas suscipiat incrementum, vt eadem Ecelesia in prislinum statum possit reseruari, atten-