Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 3. (Budae, 1830.)
postulauit, vt quamdam villam nostram Drauch vocatam, in Comitatu de Scepus existentem, ob merita seruiciorum suorum, nobis fideliter impensorum, sibi conferre de benignitate regia dignaremur. Nos igitur, quibus ex officio suscepti regiminis incumbit pensare, et metiri merita singulorum, et vnicuique pro meritis respondere , consideratis fidelitatibus et seruiciorum meritis eiusdem Cornitis Helie, que idem nobis semper et vbique temporibus opportunis, corone regie adherendo, impendit fideliter et deuote; et cum quedam necessilas in facto pecunie nobis quodammodo videretur imminere , quia centum marcas argenti insuper recepimus ab eodem; quia eciam idem Comes Helias voluit et assumsit, vt racione donacionis seu collacionis eiusdem ville Drauch dimidiam marcam auri singulis annis regie Maiestati dare, ministrare et persoluere teneatur , praefatam villam Drauch, cum omnibus vtilitatibus et pertinenciis suis, eidem Comiti Helie, et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus, dedimus, donauimus, et contulimus pacifice, quiete et irreuocabiliter possidendam , tenendam, pariter et habendam. Yolumus eciam, vt tam ipse Comes Helias, quam sui haeredes omni ea gaudeant libertate, qua alii auridatorcs de Scepus more solito perfruuntur. Vt itaque huius nostrae donacionis , ordinacionis, seu collacionis series robur obtineat perpetue firmitatis, nec vnquam processu temporum per quempiam valeat in irritum reuocari, presentes eidem concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Discreti viri, Magistri Bartholomei, Aule noslre Vice-Cancellarii, dilecti et fidelis noslri. Anno Domini Millcsi-