Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Sacerdotem, pro testimonio recipere nullus possit. Ad haec si actio fiat in Praesentiain nostram , quindena diei actionis ; si vero in praesentia nostrorum Iudicum actio debet pro termini — — Si actor primo certificationis edicto, in Jitis iudicio suae exprimeret actionem, ne locus fraudibus reseruetur, et, si conuenlus in primo non comparuerit termino , quadraginta denariorum iudicio subiacebit. Pro ceterorum vero ol:>missionibus terminorum , consueta regni iudicia soluere. Item citatus in caussa possessionis, furti, violentiae, homicidii , aut infidelitatis , si personaliter vel per hominem comparuerit suum , responsio peremtoria , siue iudicii grauamen , vsque ad septimum terminum debeat prorogari, acceptione cuiuslibet termini quindecim dierum, iudicia obseruentur, vel pro septem edictis , quae legitime recipi possent, vnus terminus peremtorius assignetur, et si quis in praemissis casibus in septimo termino non comparuerit, iudex in octauo termino publice fa• ciet proclamari , quod reus iuri parere debeat, quare in prioribus terminis non comparuerit? Ostensurus iustam et legitimam rationem. Qui si etiam tunc se absentauerit, actor mittetur causa rei sumendae in possessionem contumacis, pro modo delicti vel maleficii in Jitis iudicio declarati. Praeterea , siquis Pristaldo contradixerit, vel maculam obiecerit falsitatis , si ipsum Jegitime conuincere non posset, soluet pro iudicio marcam vnam. Item si quis Pristaldum verberauerit, vel hominem capituli datum pro testimonio, conuictus tamen legitime , poenae decem marcarum subiacebit. Si quis autem in figura iudicii litteris capituli vitium apposuit falsitatis, et non conuicerit regni legiti-