Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

mis documeutis, deccm marcarum poenam soluet. Ceterum, quum quis in causa pecuniaria condem­nalus, iudici vel aduersario suo vsque ad secun­dum terminum satisfacere non curauerit, dicto ter­mino vnus de Iudicibus per regnum constitutis., ibit cum liomine Comitatus Zagrabiensis vel Cri­siensis , adliibito testimonio Capituli Zagrabiensis vel Chasmensis, et de bonis seu rebus contumacis, iuxta condignam aestimationem iustum exiget iu­dicatum. In peculio autem petito magnae quanti­tatis Iudices inspecta qualitate personarum secun­dum suam discretionem moderabuntur terminos pro solutionibus faciendis. Ilem, si quis alteri cri­men obiecerit laesae maiestatis , vel dixerit: quod falsam cudi faciat monetam , si conuincere non possit, poenam pati debeat talionis. Statutum fuit etiam; si quis contra alterum in iudicio proposue­rit, quod in regno ducat vitam publice violentam, et non conuicerit, secundum iuris processum sol­uet dimidii hoinagii iudicium, pensas scilicet sexa­ginta. Si vero actor proposuerit contra reum, quod ipse rerum suarum fur extiterit , si vero sa­tis et legitime non conuicerit, iudicia duo soluet. Si quis autem in iudicio constitutus alterum ser­uum suum in Iuaicis praesenlia vituperauerit, iu­dicium linguae soluet; scilicet 25. pensas. In mi­noribus autem causis conuictus solo iudicio graua­bitur. Item , si cui obiectum fuerit in iudicio, quod super domum alterius venerit manu violen­ta , et non conuicerit , iustitia mediante soluet dupplex. Adiectum etiam fuit praemissis, quod in quolibet genere actoris adiudicato ad duellum, siue Sacramentuin, siue partes compositionem fe­cerint , iudex vltra formam compositionis habitae

Next

/
Oldalképek
Tartalom