Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

perduellibus , consilio quo, incertum , surreptum, quum ruptis in Bulgaria ne­gociis incassum persequitur, in ipso ae­tatis flore , anno regiminis tertio, acer­bitate doloris consumtus est. Rem pa­triae Diplomaticam circumspecta rerum prouidentia, ea breui, quo "praefuit tem­pore, auxit vbertate, vt Magistratus ae­ui sui compertos maxime habeamus. *) *) Notiones Correlalionum inter Romanum Pontifieem, Episcopos ecclesiarum aliarum , ac Principes regnantes distinctiores erant domi nostrae quam alibi , ideoque conflictus acriores neutiquam pepererunt: „ Ad hoc diuina dispensatione vocati estis in plenitudine pote­statis, vt ea , quae salutem desiderant animarum , nec alias possunt corrigi per Subiectos, auctoritate Sedis Apostolicae corrigantur" dicebant Episcopi nostri ad Honorium PP. III. • ,,Etsi ex plenitudine potestatis omnia possitis; potestati tamen Vestrae renunciasse vi­demini in hac parte; sicut et ipse Deus, cuius vices geritis in terris, non omnia facit potentia ordinata, sed conditionata; lieet possil omnia potentia absoluta. Hoc igitur tantum posse debetis, vt fiducia fi­liali dicamus, quod de iure potestis. ISon enim debet inde iniuriarurn occasio nasci, vnde iura prodie­runt " scribebat ad Innocentium PP. IV. Bela IV. R. H. Tales exhibuerant etiam Se Pontifices in Hungari­am : ,, Ad feiicitatem et mores subditorum Apostolica Sedes oculos attentae mentis indesinenter extendens of­ficio dupplici fungitur circa illos: matris videlicet et Magistrae ; quorum vno eos tanquarn filios vteri sui fouet et diligitj et altero tanquam suo ducatui commissos et curae , arcet ab inuiis, et per seini­tas dirigit honestatis; illorum excessus in virga piae

Next

/
Oldalképek
Tartalom