Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
Iis, qui vt haec aliaue vetustatis monumenta, ex abditis archiuorum recessibus in lucem emergant, manus porrexerant munificas: Serenissimus Caesareo Regius ac Haereditarius Princeps A. Dux Austriae , Regni Hungariae Prorex, Dominus Iosephus, accensendus merito est. Augustorum Hic natalium Suorum purpuram , eminentemue, quam , post Diuum fratrem Franciscum I. Augustissimum, in Hungaria tenet dignitatem litterarum etiam cultu, artium studio, industriae cuiusuis praesidio, ac nationalis gloriae augmento prouehere , celsissimumque nomen Suum Musis, ac gratae posteritati concelebrandum transmittere, a se neutiquam ducit alienum. Numen hoc tutelare, genti nostrae , aduersitatum vicissitudine diu multumseneritatis emendans. Fatemur equidem, quod apud ipsam sedem matris officium vincit ex insita pietate, magistrae rigorem , et apud illam circa subditos suos , maxime pontificali dignitate praeditos , misericordia praeponderat disciplinae." Rescribebat Vrbanus PP. IV. ad Praelatos Hungariae. Ideo: cum rarius fuerit R. Pontifex in partem curarum aduocatus Stephano V. rfgnante, rariores sunt etiarn eiusdem litterae.