Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
bere et auctoritatem iudicandi super omnes Nobiles Ecclesiae suae, in quibuslibet causis et causarum articulis infideles Nobiles suos vlciscendi, fures et latrones suspendendi, si in ipsius territorio deprehensi fuerint tramite iuris obseruato. Et siquidem Nobiles ipsius Ecclesiae quoquo modo iuris ordine interficiantur, ratione delicti per ipsorum iudicem vel alium, ex casu , ipsoruin possessio non ad iudicem suum vel alienum, sed ad Ecclesiam Strigoniensem deuoluetur , si occisus non habuerit sibi succedentein ; quia ])erpetuis seruitiis ecclesiae sunt deputati. Quapropter finaliter decreuimus, quod omnes tam Nobiles quam conditionarii suo Archiepiscopo Strigoniensi fideliter obediant, et consueta seruitia exhibeant, et nusquam alias in regno nostro alicui possint famulari. Qui si contrarium fecerint, et ecclesiae seruire noluerint, ipsorum Palatinus liberam habeat facultatem vbicLinque capiendi et condemnandi eosdem. In cuius rei memoriatn, firmitatemque perpetuam, has concessimus dupplicis sigilli munimine roboratas. Datum per manus Magistri Benedicti , Orodiensis Praepositi, aulae nostrae Yice - Cancellarii, dilecti et fidelis nostri Anno ab Incarnatione Domini MCCLXXII. regni autem nostri anno II." E MSS. Heuenesi Tom. B. alias R. p. 366 — 7. Originale in Arehiuo Primatiali. Vltimae sunt hae Stephani V. litterae , anno 1272. 1. Augusti mortui. A. Ch. 127 2. Idem Stephanus ftliis Comitis Biud, de se merUis, terrani Fintha confert. Stephanus , Dei gratia, Ilung. Dalm. Croat. Bam. Seru. Gallic. Lodom. Cuman. Bulgariaeque Bex. Omnibus Christi fidelibus, praesentem pagi-