Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
nam inspccturis , salutem in eo, qui regibus dat aeternam salutem. Ad vniuersorum notitiam tenore praesentium volmnus peruenire , quod nos attendentes iidelitates, et seruitiorum merita , fidelium nostrorum, Ioannis et Stephani Magislrorum, filiorum Comilis Biud , nobilium de vltra Draua, quae nobis in diuersis expeditionibus regni nostri exhibuerunt fideliter etdeuote, specialiter tamen, quae nobis in castro Fekete-hegy existentibus exhibuerunt; ita videlicet, quod, quum Laurentius, filius Kerneny, expugnaret contra nos dictum Castrum; iidem lohannes et Stephanus magistri pro fidelitate nobis exhibenda , viriliter dimicando, quam pluribns vulneribus exstiterunt vulnerati; celerurn, quum permittente Domino, de castro dicto ad partes Danubiales duxissernus gressus nostros ; iidem Iohannes et Stephanus Magistri in conflictu , quem in 11 s uazegh contra generalem exercitum patris nostri habuimus, duos rnilites, armis bene munitos, ad nos captiuatos adduxerunt. ]Nos siquidem in recompensationem tot et tantorum seruitiorum eorumdem, quamuis pro modico reputemus, quae in praesenti agimus, respectu horum, quae facere intendimus, quamdam terrain speculatorum nostrorum , £ur vulgariter dictorum, Fyntha vocatam, vacuam et habitatoribus destitutam, in Comitatu de Sarus existentem, ipsis Iohanni et Stephano magistris, seu heredibus eorum , haeredumque suorum successoribus dedimus, donauimus, et conlulimus, iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam; de consilio praelatorum et baronum regni nostri, de plenitudine nostrae regiae maiestatis, cum omnibus suis vtilitatibus, et attinentiis et pertinentiis vniuersis,