Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)
et aliis iuribus, quae in terra Damonya ab aliis cognatis eorum distincte hactenus possedisse dignoscuntur, ex certa scientia et raera Iiberalitate, de praedicto Iobbagyionatu Castri, et. eius potestate, per omnia eximentes, tran^tulimus eos in numerum regalium Seruientium} volentes, vt tam ipse Martinus, et eius Fratres, quam ipsorum haeredes, de cetero illa et eadem libertale perfruantur, sine nota conditionis ipsorum pristinae , qua primi veri et naturales regni Nobiles gratulantur. Datum in Maramwrissio, in die Epiphaniae Domini. Anno Domini MCCLXXII. Septimo Idus Ianuarii, indictione XV. regni autem nostri anno secundo. a E Diplomatario MSS. Prayano nro 16. pag. 54-5. Transcripsit et confirmauit Ladislaus Cliunus An. 1273. d. Ch. 127 2. ldern Stephanus populis Ecclesiae S. Regis extra muros sllbae in insula congregatis, immunitates confert speciales. Stephanus, Dei gratia, Hung. Dalin. Croat. Ilamae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cuman. JBuIgariaeque Rex. Omnibus tam praesenlibus , quam futuris praesens scriptum inspecturis, salutem in salutis largitore. Quia quibusque carnem suam cum vitiis crucifigentibus et ad contemplationis alta pertingentibus, honerosuin, imo periculosum est. intentionem timoris Domini meditationi dicatam, contentionis studio secularibus applicare ; prouidentiae regalis est debitum , contra venena calumniantium, ad fouendam spirltualium virorum quietem , protectionis antidota conficere, inentesque beatitudinis aeternae desiderio fouentium , ne temporalium actionibus inhaerendo, ad H *