Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

sumpti cursus profectum minus sufficientes rcd­dantur , autlioritatis regiae subsidio solidare ; no­strae sane potestatis specialem considerantes exi­gentiam, diuinis officiis iriancipatos vniuersos qui­dem, sed eos potissimum, de quibus nobis cura praeeminet familiarior, nostro volumus amminicu­lo ?ucundari ; proinde ad vniuersorum notitiam harum serie volumus peruenire, quod cum ad sa­lutandam Ecclesiam sancti Regis, quae est extra muros Castri Albensis, in qua Corpus re­g i n a e E u p h r o s i n e, matris inclyti regis Belae, felicis recordationis, intumulatum est, accessissemus, vidimus et referente fratre Pontio, viro honesto, m a g i s t r o d o m o r u m h o s p i t a 1 i s p e r H u n­g a r i a m , e t S c I a u o n i a m , Sancti Ioannis Ba­ptistae Hierosolymitani, intelleximus, quod Iiomi­nes, qui in territorio eiusdem ecclesiae commo­rabantur in insula, propter viblentosde­scensus Baronum nostrorum, et collectas nostras aufugissent. Nos igitur querelis, et petitionibus ipsius fratris Pontii inclinati, populis in dicta in­sula coinmorantibus, et ad eam se congregantibus, ne dicta ecclesia Sancti regis permaneat desolata , de gratia speciali hanc misericordiam duximus fa­ciendam ; quod iidem populi nullam collectam, liullumque tributum , vel exactionem aliquam sol­uere teneantur: nec aliquis Baronum nostrorum supereos praesumat descensus facere violentos, cum dicli populi terras arabiles, aut siluas, aut aliquas alias vtilitates, praeler areas et fundos domorum suarum non (habeant) vnde se commode possent sustentare. Si quis autem huius nostrae constitu­tionis transgressor exstiterit, eum tanquam nobis infidelem condemnabimus. Statuimus etiam, quod

Next

/
Oldalképek
Tartalom