Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

Ad Lectorem. (jermaniae Imperio , Austriaeque Du­catu, quibus interregni mala diu graui­terque incubuerant, Hungaria Stephano Y. regnum adepto, felicior esse coepit. Is quippe a Patris sui Belae IV. obitu, suscepto denuo diademate, regimen le­gitime auspicatus *), firmatis vtriusque Ordinis virorum iuribus ac praerogatiuis; Castrensium pluribus , virtutis merito , in Seruientium regalium coetum coopta­tis; Ciuium et Hospitum immunitatibus ordinatis , auctisue; magno Remp. am­plexus est animo. Religionis cultui, filia sua Elisabeth in asceterio Monialium Or­dinis S. Dominici, insulae leporum col­locata, singulare addidit decus- merca­tui, debitis tributorum ac tricesimae re­*) Elisabetha, D. gr. Regina Hungariae—cum die ap­positionis coronae capiti nostro proniisimus iura­m e n t o , quod iura Nobilium per Antecessoi es nostros indebite alienata, et iniuste occupata reddi faciemu» et l estitui '* de an. 1272,

Next

/
Oldalképek
Tartalom