Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

laxatis, viam fecit patentiorem ; Bulgaria, yiuo aclhuc patre prouinciis adscripta, subsidia comparauit ampliora; filiorum denique ac filiarum nuptiis vicinos sibi ac regno conciliare Principes, satagebat.. In tuenda tamen interna externaue se­curitate minus cautus, seu felix fuerat: Dum enim ereptam ob Ottocaro, Bolie­miae rege, Stiriam aegre fert; discordi­as, quibus ipse , Patre vitam agente, ius in regnum sibi commentus, ansam de­.derat, Maiestatis regiae gratia non cohi­bet : Proceres, qui eidem antea offensi erant, vindictam veriti, regio thesauro ablato ad Ottocarum, quem Anna soror sua raptis familiae clenodiis iam ditaue­rat, transfugientes, motibus domi, hosti­litatibus foris regnum obiecerunt. Eae vastitate vtrinque illata, caedibusque al­terum in annum protractae, castro de­mum Mosoniensi solo aequato, thesauris amissis, maiori regis Stephani quam Ot­tocari, maximo populorum dispendio 3 Antistitum ac Procerum interuentu, ae­gre sopitae potius, quam positae fuerant.

Next

/
Oldalképek
Tartalom