Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

uentu Crueiferorum de Alba constitutus, tres par­tes cuiusdam vineae, Yri vocatae , in septem iu­geribus adiacentis, et duodecim iugera terrarum suarum pinguium, iure emptilio possessarum, cum duabus partibus foenetorum, quae essent in territorio dictae villae Telky, ob remedium ani­mae suae, confessus fuisset se in eleemosynam perpetuam contulisse Monasterio de insula Sanctae Mariae, et Sororibus Deo famulantibus in eodem ; quartam vero partem eiusdem vineae idem Chatso vendidisset ipsis Sororibus in perpetuum , pro quinque marcis argenti; quae quidem vinea iace­ret versus villam Csepel, terrarum vero praedicta­rum duo iugera existerent iuxta fundum Ecclesiae earumdem Sororum, et tria iugera protenderentur, ad molendinum Magistri Aba, sub quibus habere­tur vna particula foeneti memorati , cuius longitu­dinem aequiparet longitudini eorumdem trium iu­gerum terrae; latitudo vero vsque ad meatum , seu curros vocato ; item duo iugera ad locum ses­sionalem Bartholomaei , in villa Behthi protende­retur. Item duo iugera adessent in loco Monyoros vocato, item duo iugera ad locum sessionalem Bar­tholomaei in villa Behthi protenderentur. Item duo iugera inter duas vias, inter orientem et oc­cidentem essent protensa; vnum vero iugerum esset situm ante Ecclesiam B. Andreae Apostoli, alia vero particula foeneti, iaceret inter foenetum Y\ eythes ab vna parte , et inter foenetum Myt, filii Myt de Korasznya, ex altera. MSS. Heuenesi Totn. ZZ. nro LXXIX. p. 118-19.

Next

/
Oldalképek
Tartalom