Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1212. Idem Steph'anus Hospitibus de Felzdz in Co~ mitatu de Vgocsa multiplici suo descensu, grauatis diuersas confert libertates. Stephanus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cuman. Bulgariaeque Rex. Omnibus praesentes lit­teras inspeeturis salutem in omnium Saluatore. Cir­cumspectio regum prouida solet suos subditos li­bertatum titulis adornare, vt merito possit nume­rus sibi famulantium augmentari. Proinde ad vni­uersorum notitiam, tam praentium, quam futu­rorum harum serie volumus peruenire: quod ho­spites nostri de vilia Felzaz, apud Domum no­stram , videlicet in Vgocha constituti,' ad nostram accedentes praesentiam, nobis humiliter supplica­runt: quod quia iidem per frequentes descensus nostros quam plurimis sint grauati; ipsis aliquam gratiam facere iuxta nostrae Maiestatis munificen­tiam dignaremur. Nos itaque ad supplicationem ipsorum de nostra gratia concessimus speciali: quod ab omni collecta , seu exactione, quam in regno exigi indiximus, exempti et absoluti penitus liabe­antur. Concessimus etiam , quod ad nullum exer­citum nostrum ire vel mittere milites teneantur. Statuimus insuper, quod Comes de Vgocha, an­nuatim vnum descensum super ipsos facere possit, et non pius. Praeterea restituimus eisdem, vt Ec­clesia Beati Petri, capella nostra, a iurisdictione omnium Plebanorum et Archidiaconorum penitus libera habeatur, et exempta. Item contulimus eis­dem sj luam, Stulba vocatam , a domo Stephani, filii Semyg incipiendo, vsque ad coenobium Ere­mitarum , in qua araturas exerceant, et feras me­diocres, videlicet vrsos , apros, ceruos, et capel-

Next

/
Oldalképek
Tartalom