Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 1. (Budae, 1829.)

dislai Regis, praeter hoc, quod, ut praefertur, Sigillum ejsdem Literis detractum fuit, de se, et sua justa confectione, ac concessione, satis fidem plenam praestare visae suntNobis, easdem Literas dicti condam Domini Ladislai llegis simul cum Te­nore Literarum praefati condam Domini Stephani Regis Patris sui, quoad omnes earum continentias, clausulas , et Articulos, de verbo ad verbum sine diminutione, et augmento aliquali, Praesentibus Literis nostris Privilegialibus inseri faciendo, acce­ptan. approbamus, ac pro ipsis Dominabus Sancti­Monialibus, et dicto Claustro earum perpetuo va­litur. innovamus, roboramus, et ratificamus, Prae­sentis scripti nostri Patrocinio mediante; In cujus rei memoriam, firmitatemque perpetuam, prae­sentes Literas nostras Privilegiales secreto sigillo nostro in pendenti communitas, eisdem duximus concedendas. Datum in eadem Civitate nostra Tir­naviensi feria secunda proxima ante Festum Nati­vitatis Domini, Anno eiusdem Millesimo, quadrin­gentesimo, sexagesimo sexto, Regni nostri An­no nono, Coronationis vero tertio. Sigillum pen­dens. . . Descriptum ex Transumpto diei 21. Octobris Anni 1716. erga petituin Religiosae Virginis Clarae Rosaliae Csaky, Conuentus Tjrnauiensis Sancti-Monialium Diuae Clarae Abbatissae, sub Sigilli Personalis praesentiae Re­giae in ludiciis Locumtenentis extradato, in Archiuo II­lustr. Famiiiae Comitum Karolyi de Nagy-Kdroly prae­existente. J4> Cli. 1271. Idern Stephanus loachimo de Szeg oh egre­gia merita terram castrensem confert. Stephanus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae , Ramae, Seruiae , Galliciae , Lodome-

Next

/
Oldalképek
Tartalom