Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

benignitate regia confirmare; cuius quidem sumti lenor est talis: Nos Stephanus, Dei gratia, Kex Hungariae, etc. significamus tenore praesen­tium vniuersis , quod Martinus , filius Mikae de Damonja, de Iobbagjonatu Castri de Kara­ko ducens originem , seruiens Magistri Karadsini Lectoris Titulensis, fidelis et familiaris Clerici no­stri, vna cum Domino suo, in domo nostra, fide­Jem per omnia nobis impendisset famulatum, et specialiter ante Marhejk, quo dictum Magi­strum Karachinum, quem inter nos et Bohemorum regem perdurante vna cum Baronibus vniuersis , Paulo videlicet Venerabili Patre , Episcopo Ve­sprimiensi, Egidio Magislro Tauernicorum nostro­rum, Comite Posoniensi, et Rolando Bano, pro habendo pacis tractatu miseramus, contra quem­dain militem Theotonicum laudabilem impendisset nobis et regno per omnia famulatum, prout prae­dicti Barones nostri nobis id viuae vocis oraculo relulerunt: Nos ipsum Martinum propter hoc, et alia fidelitatis suae opera, quae poterit impendere in futurum, recensentes, dignum inter regni No­biles computari , ad instantiam eiusdem Magistri Karachini, in cuius gratiosis obsequiis noster re­gius animus frequenter conquieuit, ac ad recom­mendationem dicti Magistri Egidii, nec non et pro­pter praemissos fidelitatis suae famulatus , ipsum Martinum et patrem suum , simul cum fratribus suis carnalibus, a pateuna domo nondum mancipa­lis, et cum duobus filiis Chund fratris sui adhuc paruulis, cum terra duorum aratrorum , et aliis , — — quae in terra Domonja ab aliis cognatis eorum distincte hactenus possedisse dignoscuntur, ^x certa scientia, et mera liberalitatc de praedicto

Next

/
Oldalképek
Tartalom