Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
iobbagyionatu Castri et eius potestate per omnia eximentes, transtulimus in numerum regalium seruientium; volentes , vt tam ipse Martinus, et eius fratres, quam ipsorum Heredes de cetero eadeni libertate perfruantur , sine nota conditionis ipsorum pristinae, qua primi, veri, et naturales regni Nobiles gratulantur. Datum in Moramorissio , in die Epiphaniae Domini MCCLXXII. septima idus Ianuarii, indictione decima quinta, regni autem nostri anno secundo. — Nos itaque eundeni Micem, etMartinum filium eius, considerantes esse vtiles pro regno , et digne fuisse inter nobiles computatos, praenotatam translationem ipsorum, per patrem nostrum factam , ratam, gratam liabentes pariter, acceptamus. Idem sumtum de verbo ad verbum insertum praesentibus , eius originale ex certa scientia, et mera Jiberalitate confirmamus , dupplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus magistri Benedicti, Orodiensis Ecclesiae Praepositi, aulae nostrae Yice Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno 1275. X. Kalendas Iunii, regni autem nostri anno primo. Yenerabilibus PP. Nicolao Strigoniensis Ecclesiae electo , Aulae nostrae Cancellario , Stepliano Colocensi, et loanne Spalatensi Archiepiscopis. Lamperto Agriensi , lob Quinqueecclesiensi, Comite Mosoniensi; Philippo Yaciensi, aulae Dominae reginae, charissimae Matris nostrae Cancellario, Comite Neogradiensi, Brictio Chanadiensi, Paulo Yesprimiensi, Mathaeo Zagrabiensi, Lodomerio Yaradiensi, Dionysio lauriniensi, et Petro Transiluano Episcopis, ecclesias Dei feliciler gubernantibus. Laurentio Palatino , Comite Soproniensi, et de Barona , (ai. Vyvar) ac ludice k