Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

tenebat Magister Egidius, cum viliis atque castris, armis triumphalibus aquisitis, regali fuit subditus ditioni ; hys denique absque nostrorum lesione peractis, ad quamdam ciuitatem se post­modum contulit magnificentia principalis, quae Iaurinum dicitur , et est dignitate predita ca­thedre pastoralis; qua quidem obtenta pptenter , ceterisque ipsius episcopatus villis et municionibus expugnatis, et aquisitis, in excelsi brachy poten­tatu illam continuato cursu Dominus rex ingres­sus fuit felicem Pannoniam , que beatum Marti num gignere meruit , et ipsam sibi totam regii po­tentia culminis vendicauit. Demum vero versus septemtrionalis plage zonam algidam se conuer­tens, obsedit Supprenium, (Sopronium) et ipsum frequentibus ac terribilibus machinarum ictibus fla­gellatum non dedignata est regalis benignitas su­scipere, que semper prostratis consueuit parcere, et pulchrius reputat misericorditer agere, quam seuire. < # Ex eodem codiee p. 9 — 10. A: Ch. 1273. Ladislaus Chunus priuilegiales Patris sui Stephani R. II. Ian, filio Nicolai concessas, roborat. Ladislaus, Dei gratia, Hung. Dalm. Croaciae , Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Cuman. Bulgariaeque Rex. Vniuersis Christi fidelibus, praesens scriptum inspecturis, salutem in eo, qui regibus dat salutem, et conseruat. Ad vniuerso­ruin tam praesenlium , quam posterorum notitiam tenore praesentium volumus peruenire: quod lan, fiJius Nicolai, de Scepus, ad nostram accedendo praesentiam, exhibuit nobis priuilegium serenissimi

Next

/
Oldalképek
Tartalom