Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
regis Stephani , clarae memoriae, karissimi Patris nostri, petens cum instantia: vt ipsum ratum habere, et nostro, de benignitate regia , dignaremur priuilegio confirmare; cuius quidem tenor talis. est: Stephanus (v. ad a. 1271.) Nos igitur ipsum priuilegium karissimi Patris nostri, quia inuenimus non abrasum, non canLellatum, nec in aliqua sui parte vitiatum, ratum et firmum habere cupientes, et de verbo ad verbum praesentibus inseri facientes, de benignitate regia et de beneplacito karissimae matris nostrae, ac ex consensu omnium Baronum nostrorum, eidem Ian et suis haeredibus, haereduraque suorum successoribus, patrocinio praesentium duximus confirmandum, dupplicis sigilli nostri munimine roborando. Datum per manus Magistri Nicolai, Ecclesiae Albensis Transiluanae Praepositi, aulae nostrae YiceCancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXX. lertio, quarto nonas Ianuarii. Regni autem nostri anno primo. Metropolitica Strigon. Ecclesiae sede vacante. Venerabilibus PP. Stephano Kolocensi, et Iohanne Spaiatensi Archiepiscopis; Lamperto Agriensi, IoIj Quinqueecclesiensi , Comite Musuniensi, Phylippo Vaciensi, aulae Dominae reginae, karissimae Matris nostrae Cancellario, et Comite Neugradiensi; PauIIo Wesprimiensi, aulae nostrae Canceliario; Briccio Chanadiensi , Tyraotheo Zagrabiensi , Lodomerio Waradiensi, Dyonysio Iauriensi, et aliis episcopis , Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Rolando Palatino, Bano de Machow, et Iudice Cumanorum ; Mathaeo Bano totius Sclauoniae, Nicolao Wajwoda Transyluano, Comite de Zonuk, Ioachino Magistro Tauarnicorum , Comite de Pvlys, Alexio,