Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

iis, in montem de Reuch, et ab hinc in montem de Greche ; vnde redit in dictam aquam Yelika et ibi terminatur, que tamen tangere dignoscitur ipsi— us magistri Johannis porcionem; porcio vero prae­scripti Nicolai Bani in sylua incipit super magnam viam, que de Languvjs vadit in Kapurnuk ad par­tem meridiei; hoc interposito , quod nullius tem­poris lapsu, prescripti magnifici viri presentem di­uisionem poterunt retractare; imo pacifice et quie­te partium quaelibet sua gaudebit porcione. Quod vt ratum sit, «volumus sigillo nostro communitum. Magistro Thoma Praeposito Ecclesie nostre; Gulee Cantore, Andrea Custode, Cosma Decano exi­stentibus.. Anno ab incarnacione Domini Millesi­mo , Ducentesimo, Septuagesimo nono. " E coll. Dipl. Szechenyi Tom. III. nro 35. Transum­ptae sunt hae litterae ah eodem Capitulo anno 1328. A. Ch. 1279. Nicolaus Palatinus de lite ob caedem Nico­lai yfratris Simonis, per Comitem de Devecher ami­ce composita testatur. Nos N. (Nicolaus) Palatinus tenore praesen­tium significamus, quibus expedit vniuersis: quod Simon Bacha, filius Gregorii , Ysoth, Petke, ac Fuki, Simonis cognati, litem, quam Comiti Deve­cher de Oberthi ob caedem Nicolai, Simonis prae­dicti fratris intentatam , conuentione facta, coram nobis personaliter comparentes reuocauerunt; Si­mon Bacha, ciusque cognati semet obligantes , quod has iudiciaras nostras litteras, de concordia palenlei emariatas, tertia post festum S. Stephani 58 *

Next

/
Oldalképek
Tartalom