Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

die, apud Crucigeros Hospitalarios de Alba, sub poena decem marcarum argenti, confirmari impe­trabunt, nobis vero , qua Iudici, ac Pristaldo no­stro satisfacient. Datum supra Budam veterem. Anno MCCLXXIX. £ copia simplici M. L. A. Ch. 1279. Laurentias Comes terram suam Lympach iri confmio Teutontae Ecclesiae S. Mariae de rnonte, vbi pater ipsius fuit sepultus , metis designatis confert. Nos Laurentius Comes , filius Laurentii, signi­ficamus tenore praesentium, Vniuersis, quod nos pro remedio animae charissimi patris nostri quam­dam terram nomine Lympach, in confinio Teu­toniae sitam, dedimus Abbati et fratribus de monte Sanctae Mariae perpetuo possidendam; ex hoc ipsi fratres adorandum Deum pro anima pa­tris nostri, ibidem sepulti, vigiliis assurgant, lau­des reddere omnium Sanctoruin. Cuius terrae me­tae sic distinguuntur: in extremitate vertiginis de­scendentis in fluuium Rabcza, de oriente, habet duas meLas, quaruin vna est meta villae dictae Rebcza, quae est Petri, filii Stephani, filii Beze , altera vero terrae nostrae vocatae Lenpach; ibi­que iungitur fluuio Jlebcze, et sic parum eundo versus meridiem, intrat biuium, vbi in medio viarum duarum habentur duae metae; quarum vna est terrae Lengenpach, alia Peulndorfary, quae etiain est commetanea ipsi terrae. Dein transit fluuium Lympach, iterato pergens directe versus occiden­tem, iuxta eumdcm fluuium; vbi ex mcridie est

Next

/
Oldalképek
Tartalom