Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
proprietatem Nicolai Bani est deaolutum. Castrum autem Kuzig appellatum, cum villa Duruzlau , el cum aliis vtilitatibus suis, praeter vinearum cibriones, Magistro Iolianni, et e conuerso castrum S. Vithy cum villis Bosuk, Szerudahei, Velem, Chak, Niklus, et Kostony vocatis, eidem Nicolao Bano sunt assignata. Item dimidietas ville Guor, quae est a parte aque Rapcha, cum duobus molendinis, que molunt in ipsa, vno empto , ab eodem Bano Nicolao , et alio iure hereditario, cum altera parte vilie Ablanch, praedicto Magistro est collata; altera parte ipsarum villarum ipsi Nicolao Bano remanente et cedente. Item villa Pereszteg, Tuskand, Kuneche Magistro Iohanni; ville vero Envyd, Karala , et Styplek sepe dicto Nicolao Bano sunt deuoluta. Item villa Pulad, preter porcionem Magistri Henche, bone memorie, que Ecclesie Jauriensi per eumdem legata dicitur, saepe fato Magistro Iohanni, in concambium ville Thunre, que cessit Nicolao Bano, data extitit coram nobis. Preterea vniuersas possessiones suas, quas Posonii etMusonii se liabere dicebant, cum cibrionibus vinearum , que iacent in facie omniuin prescriptorum prediorum , exceptis illis vineis, quas Henricus Banus pro vsu cellarii sui exemptas liabcbat, et vnius vineae eintae, per ipsum Magistrum Iohannem habendas, diuisas percipiendas , et vsu capiendas iure communi prolulerunt. Villa aulem Pugan dicta similiter est in communi diuisa. Silua autem eorum sic diuiditur: Incipit super maiori Welikam, et ascendit ad montem, directe versus meridiem, ad locumque Lesony Comilis Nicoiai nuncupatum; et inde super vcrticcm eiusdcm mon-