Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Igol est meta antiqua sub arbore iiicis, et alia noua, quae separant terram populorum Cap. Veprim. de villa Ozlar, et terram populorum Magistri Moys de \ illa Burhud. Ab liinc superius eundo per eandem viam ad partem septemtrionalem , ad tres metas, in magna arbore ilicis est meta antiqua et alia noua ; deinde ascendit supra ad siluam magnam per eandem viam, ad partem septemtrionalem, vbi sunt tres metae veteres, et quarta noua. Ab hinc ascendit ad partem septemtrionalem, ad tres metas angulares, vbi est meta quarta noua et sic terminantur metae terrae populorum Capituli Albensis et Vesprimiensis de villa Ozlar, et iunguntur metis terrae populorum Capiluli Albensis de villa Buna iterato in fossato et in magna silua , quae vulgariter Ligeth nuncupatur , per quod fossatum vadit per duas veteres metas, vbi tertia est noua. Inde in eadem magna silua, per fossatum eundo vadit directe ad orientem, et iuxta fossatum est meta antiqua, et alia noua. Ab hinc procedit similiter ad orientem, et vadit ad magnam arborem ilicis, vbi est meta antiqua et noua et metae populorum villae Burhud , a metis populorum de villa Buna similiter terminantur. Deinde procedit ad duas arbores cruce signatas, vbi est meta terrea antiqua et alia noua ; vbi metae terrae populorum Magistri Moys de villa Igol iunguntur metis terrae populorum Capituli Albensis de villa Buna praenotata. Abhinc tendit ad partem meridionalem inferius per siluam magnam, ad duas metas terreas, vbi tertia est noua; et ibi metae terrae populorumCapituli Albensis finaliter terminantur, et iunguntur metis terrae populorum Capituii Vesprimiensis. Inde procedens per syluam ad