Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

viam, qne venit de villa Chuturtuk ; et ascendit ad montem , in quo sunt duae antiquae metae ea­pitales, et vna noua ; deinde procedit versus me­ridiem iuxta terram Opoy vocatam, quae perti­net ad caslrum Posoniense; vbi sunt quatuor me­tae antiquae; post haec et paullo longius eunao sunt qtiinque metae antiquae, iu\ta terram YV e­dered; Iiinc parum procedendo, est vna antiqua meta; deinde venit ad terram Iablyucli, et ibi iuxta viam sunt tres antiquae metae, et iuxta earn­dem viam procedendo, versus septemtrionem ad terram Zelynch, quae pertinet castrenses Castri Posoniensis , et ibi sunt tres antiquae metae, de quibus descendit in viam iuxta eandem terram Ze­lynch ad partem Orientalem , et ibi est vna ineta; inde eundo sunt duae metae; et per illam viam descendit et vadit ad aquain Parna supra dictam , et sic terminantur metae. In cuius rei testimoni­um et perpetuam Grmitatem, praesentes concessi­mus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine ro­boratas. Datum per manus reuerendi viri, Magi­stri Nicolai , electi Albensis Ecclesiae, aulae no­strae V. Cancellarii, Dilecti et fidelis nostri. An. Do. MCCLXXVIII. regni autem nostri anno septimo." E coll. Dipl. Kaprinai sub A. Tom. XLVIII nro L. VIII. p: 115. Ex anno regiminis patet pro 1278. rescri­bendum esse annum 127 9. Originale in Archiuo Coll. Ecclesiae Posoniensis conseruatur; exquo mctas desum­simus. st. Ch. 127 9. Idem Ladislaus hospitihus de Castroferreo oh descensus multiplices, vastationes item Teutonicorum, depauperatis, singulares confert immunitates. Ladislaus, Dei gratia, Hungariae, Dalmatiae, Croatiae , Ramae , Seruiae, Galliciae, Lodomeriae,

Next

/
Oldalképek
Tartalom