Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

Cumaniae, Bulgariaeque Rex. Yniuersis Christi fi­delibus, praesentibus pariter et futuris, praesentes Jitteras inspeeturis, salutem in eo, qui Begibus dat salutem. Ad vniuersorum notitiam liarum serie vo­lumus peruenire, quod quia hospites nostri de ca­stro ferreo per plurimos descensus et continuas de­uastationes Teutonicorum et aliorum depauperati sunt plurimum, et dispersi, vt iidem et alii liberae conditionis homines in eamdem villam conuenire valeant, et numerus eorum augeatur, et per hoc honor regius accrescat, lianc eisdem gratiam du­ximus esse faciendam, et libertatem ordinandam, vt a iudicio et iurisdictione omnium Iudicum et specialiter Comitis Castri ferrei, pro tempore con­stituti, sint excepti penitus et exempti; ita videli— cet, quod nec iudicium trium articulorum, homi­cidii scilicet, furti et latrocinii, de cetero comes castri facere valeat inter ipsos, in quibus articulis primitus in ipsius comitis praesentia stare teneban­tur; quia eosdem nostro tantum iudicio reserua­mus; et volumus, quod nec comes castri ferrei, nec aliquis alius descensum violentum facere pos­sit inter ipsos. Item concessimus, quod villicuin , quem volent, eligant inter se, qui eosdem in omnibus articulis causarum iudicabit. Item ordina­uimus statuendo, quod ad exercitus quoslibet, ad quos personaliler vadimus, duos milites armatos, cum equis ductilibus, tentoriis et aliis ornamenlis mittere teneantur, qui sub nostro vexillo regali permanebunt. Item concessimus, quod si causac aliquae contra ipsos hospites nostros motae fuerint per extraneos, vt testium productio habeatur ne­cessaria per testes , qui hospitali gaudent liberlate. Caussae huiusmodi comprobentur, sicut etiam ho—

Next

/
Oldalképek
Tartalom