Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
inclvtae recordationis , descendere iecerat, ibi et nunc descendant et resideant modo praemisso, tanrjuam Nobiles regni nostri , conferendo et dando eis ibi terras castrorum Vduarnicorum reginalium, et alias terras conditionariorum, aut hominum no~ bilium , sine haerede decedentium, quamlibet illarum cum pertinentiis et vtilitatibus suis, syluis videlicet, fenetis, piscaturis, quas eorum descensus concluserit , quae nostrae collacioni de iure dignoscuntur pertinere , remanentibus iuribus et possessionibus monasteriorum et Ecclesiarum semper saluis. Dedimus insuper et contulimus eisdem vacuas terras Nobilium et Iobbagionum Castri, tales, quae a tempore Tartarorum vacuae perstiterunt et fructuosis vtilitatibus carent, videlicet piscaturis et syluis lucratiuis, ita tamen, quod iisdem Nobilibus, et iobbagyonibus castrorum Nos pro talibus vacuis terris ipsorum aut iustum pretium persoluemus , aut concambium aequiualens conferemus. Quas omnes iidem Domini et Nobiles de Comanis, de qualibet generatione ipsimet inter se diuident, pro modo et qualitate cuiuslibet, siue statu. Tales vero vacuas terras Nobilium et lobbagionum Castrorum , quae fructuosis vigent vtilitatibus et abundant piscaturis videlicet et sj luis indensis, quemadmodum est praemissum, et etiam terrastales, super quibus iidem Nobiles et Iobbagiones Castri, domicilia aut populos seu villam habent, siue in aliis minoris vtilitatis existant, easdem tales terras ipsi quidem Nobiles et Iobbagiones Castri, quorum fuerint, libere et pacifice inter eosdem Comanos possidebunt , quod et praedicti Domini de Comanis et generaliter omnes nobiles Comanorum consenserunt, vt ad praesens 33 * -