Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

inter ipsos et eosdem Nohiles mutua comjjaterni­tas et Cognationis affinitas eontrahatur, et inaior inter ipsos dilectio et amicitia propagetur; verum iidem Nobiles et Comani aequali praerogatiua li­bertalis gratulentur. Praecise expressimus , quod Domini et Nobiles Comanorum vniuersi et sii guli ad nostruin exercitum , ad quem nos personali­ter accesserimus , venire teneantur , sicut ceteri Nobiles Regales seruientes ; et si qui ex iis­dem negligentes exstiterint, eandem \Itionem, idemque iudicium patientur, quam vel quod in­current alii Nobiles Regni nostri, qui non veni­endo exstiterint negligentes. Ceterum, cum super articulo restilutionis captiuorum Christianorum, quem Dominus Legatus praecipuum et maximum prae ceteris mente reputabat, ad nostram et vene­rabilium Patruin Episcoporum et ceterorum Prae­Jatorum , ac Baronum nostrorum instantiam , idem Dominus legatus paternaliter condescendit hoc mo­do: Quod captiuos, quos in regno et terris nostris Christianos quoquo niodo retinebant, praecise et absolute reddere, nec retinere tenebuntur; alios vero captiuos suos, in extraneis regnis captiuatos retinebunt, Ad haec: quia praedictae septem gene­rationes Comanorum in diuersis locis, et in pluri­bus processibus, vtpote Domini Archiepiscopi Co­locensis , et Venerabiliuin Patrum Doniinorum, Varadiensis, Agriensis, Chanadiensis et Vaciensis Episcoporum residebunt, et descendent: volumus eodem Domino Legato annuente, vt vnus quisque eorumdem Venerabilium Patrum accedat ad gene­rationem in sua Diaecesi descendentem cum vno jBarone nostro eL duobus seruientibus de regni No­bilibus fide digms, et idem nonduin baptizatis sa-

Next

/
Oldalképek
Tartalom