Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
rae, iuxta regni eonsuetudinem ad manus nostras 7 O deuolutam , pro eo, quod idem Theodorus lieredum solatio destitutus decesserit, a nobis petierunt sibi dari. Yerum quia de praedicta particula terrae, vtrum nostrae collationi pertineat nec ne; aut idem Tlieodorus sine liberis decessit, sicut dicitur nobis , de liis omnibus veritas non constabat: Fidelibus nostris Capitulo Yaradiensi firmiter dedimus in mandatis: vt cum Paulo, filio Clementis de Vysonth, homine nostro, eorum mitterent testimonium , coram quo idem homo noster accederet ad particulam terrae Theodori, sine herede decedentis, et si ipsam particulam terrae directe ad nostram collationem pertinentem inueniret, ac dictum Theodorum sine liberis decessisse ; extunc praesentibus omnibus commetaneis et vicinis statuat et assignet Venceslao et Ladislao, fratri ipsius, possidendam, contradictoribus nihilominus ad nostram praesentiam euocatis. Demurn itaque praedictum capitulum nobis rescripsit liunc in modum : Excellentissimo Domino suo et Dei gralia Illustri regi Hungariae, Capitulum Yaradiensis Ecclesiae, orationes in Domino pias, ac deuotas. Excellentiae Yestrae notum fiat, nos litteras Yestras in haec verba recepisse : Ladislaus , Dei gratia , Ilungariae Rex, fidelibus suis, capitulo Varadiensi salutem et gratiam. Venceslaus etLadisIaus, filii Vyd de Iriny nobis dixerunt, quod quidam Iobbagio castri de Szathmar, Theodorus nomine, haeredum solatio destitutus decessisset, apud Theodorum , quamdam particulam terrae , de eadem Iriny alienatam ab ipsis habuissent, sicut dixerunt: quam quidem particulain terrae, iuxta regni consuetudinem ad nostras manus deuolutam, a nobis sibi dari pelierunt.