Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
Quo circa fidelilati Vestrae mandamus praecipiendo, qaatenus cum Paulo, filio Clementis, homine nostro de Vysonta, vestrum mittatis testimonium, coram quo idem homo noster accedat ad ipsam terrarn Iriny vocatam, quae dicit c ipsius Theodori, sine herede decedentis; et si praesentihus commetaneis et vicinis inuenerint eamdem ad nostram collationem pertinere de iure, vel quod sine aliquorum praeiudicio praedictis Nobilibus conferri possit, statuat et assiguet Venceslao et Ladislao memoratis, contradictoribus nihilominus ad nostram praesentiam euocatis, post diem citationis et terminum assignatum nomina contradictorum, qualitatem et quantitatem terrae nobis fideliter rescribatis. Datum in castris apud Posonium in festo Sixti Papae (6. Aug.) Nos igitur mandatis celsitudinis Vestrae obedientes, vt debemus et tenemur, ipsi homini vestro Paulo , videlicet filio Cleinentis, virum idoneum lohunnem , nec non Thoinain A idelicet Sacerdotem de Kerchi duximus adiungendum, ad mandata Vestra exequenda, qui ad nos rediens retulit nobis, quod ipsam particulam terrae Iriny, quae Theodori Iobbagyonis castri fuisset de Zathmar, sine heredum solatio decedentis, quae ab eisdem in illum deuenerat collationi Vestrae pertinentem, praesentibus cominetaneis et vicinis, hullamque vocem contradictionis proferentibus, sufficientem ad vsum trium aratrorum terrae potuit, idem homo Vesler sub hominis nostri testimonio VencesJao et Ladislao statuisset, et assignasset iuxta plenitudinem gratiae Vestrae pleno iure possidendam et habendam. Nos itaque considerantes "fidelitates et meritoria obsequia fidelium nostrorum praedictorum, quae nobis in di-