Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
rae sacrae subsidio deputatae, salulem Quum, sicut accepimus, propter turbationem, et gerrarum discrimina, quae frequenter in Vngariae et Poloniae partibus suscitantur, collecta per te iu partibus ipsis pecunia ratione decimae, terrae sanctae subsidio inibi deputatae, non possit cum securitate inibi seruari , prouideri super hoc per sedem apostolicam postulasti. Nos itaque, tuam in hac parte sollicitudinem commendantes, ac omne submoueri cupientes obstaculum, per quod praefatum subsidium quouis modo diminui valeat vel etiam impediri; compellendi Archiepiscopos et Episcopos ac Abbates Cisterciensis et S. Benedicti Ordinum , aliosque prelatos Ecclesiarum, nec non magistros et praeceptores domorum militiae templi, et hospitalis S. lohannis Ierosofymitani illarum partium cuiuscunque dignitatis, ordinis, conditionis seu gradus existant, de quibus videris expedire, quod huiusmodi pecuniam tam collectam, quam etiam colligendam, quum per te super hoc fuerint requisiti, ad Zagrabiensem, vel Signiensem ciuitates suis periculis deferant et expensis, tibi eam ibidem per ipsos fideliter assignandam, plenam et liberam concedimus tibi auctoritate praesentium facultatem ; non obstante, si aliquibus a sede sit indultum eadem, quod interdici, suspendi, vel excommunicari non possint, per litteras dictae sedis, non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem. Datum Viterbii, III. Kal. Aug. pontificatus nostri anno I. " E MSS. Battyanianis. Reg. an. I. epist. 128. Katona Tom. VII. p. 769. Nicolaus hic PP. III. consecratus fuit A. 1277. die XXVI. Decembris ; migrauit e vita XXIII. Augusti Anno 1280.