Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. Ch. 1278. Idem Ladislaus Paulo, filio Gopol, de genere Bukatradvan , haeredum solatio destituto , de bonis, seruis, et ancillis suis liberam disponendi concedit facultatem. Nos Ladislaus , Dei gratia, Rex Hungariae , memoriae commendamus , tenore praesentium significantes vniuersis: quod cum Comes Paulus, filius Gopol, de genere Bukatraduan, here • dum esset solatio destitutus, a nobis humiliter supplicando postulauit vniuersas possessiones suas , seruos et ancillas, et alia bona sua , cuicunque vellet de cognatione sua , vel monasterio suo, viuens donare, vel in extremis legare, sibi de speciali gratia, liberam concederemus facultatem. Yerum quia idem Comes Paulus nobis et regno diuersa seruitia lidelitatis impenderat temporibus opporlunis , nos petitionibus ipsius regia liberalitate annuentes, concessimus per praesentes , vt vniuersas possessiones , seruos et ancillas, ac alia bona sua, cuicunque voluerit de cognatione sua, vel monasterio suo dare , et legare, liberam et securam haberet facultatem , iuxta libitum suae voluntatis; de seruis autem et ancillis manumittendis etiam concessimus facultatem, ratum et firmum habentes per omnia , quidquid idem fecerit, vel ordinauerit in praemissis. Datum in regno Morauiae iuxta Castrum Laa , in octauis Sancti regis. Anno Domini MCCLXXYIII. " E collect. Genealogico - Historicis Car. Wagner Dec. IV. p. 89 90.