Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

coronatio Tragurinis innotuisset, decreuerunt: ,, M. CC. LXXII. Die vltimo Augusti. Ab hic in antea, voluntate consilii, debet scribi: regno Vngariae vacante. " Idem — ibidem. A. Ch. 1272. Ladislaus Chunus iubet Simonem , Comitem JBarsiensem in terram Suslan. per capitulum Iaurinen­se statui. Ladislaus , Dei gracia, Rex Hungarie, fideli­bus suis Capitulo Iauriensi salutem, et graciam. Symon, Comes Borsiensis , dilectus et fidelis no­ster, dixit nobis: quod quidam nobilis, Iacobus nomine, cognatus Iule, heredum carens solacio , decessisset, cuius possessionem Suslan vocatam, tamquam ad manus nostras regias deuolutam, pe­tiit a nobis sibi dari. Quare fidelitati Yestrae man­damus praecipiendo, quatenus mittatis hominem Vestrum, virum ydoneum pro testimonio, coram quo Petrus, filius Seweredi, liomo noster, acce­dat ad terram memoratam, et eandem, si ad ma­nus nostras deuolutam esse inuenerit, et idem de­cesserit, sicut fertur, sine herede, statuat ipsi Co­miti Symoni, si non fuerit contradictum. Si qui vero contradictores exstiterint, ad nostram citet presenciam ad terminuin competentem , et preter lioc qualitatem et quantitatem ipsius terre, contra­dictorum nomina, diem citationis, et terminum assignatum, ac tocius facti seriem nobis fideliter rescribatis. Datum in Marheyk quarta die sancti regis Stephani. " Anno MCCLXXII. E Dipl. Hung. in fol. p. 575. Exstat in Archiuo se­creto Domus Aug. ad archiuum Cancellariae Hungaricae anno 1787. translato.

Next

/
Oldalképek
Tartalom