Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

dio, sana et incolumis salubriter praeuidere, me­dietatem praedii, in villa Wamus, pro dote et re­bus paraphernalibus Dominae Zusae, matris suae, ac pro quarta eiusdem Dominae Gjaing , sibi per Pauium et Abraliamum, fratres suos assignatam, sicut in priuilegio Vesprimiensis Capituli super hoc confecto plenius continetur, eidem Vesprimiensi Ecclesiae pro salute animae suae in eleemosvnam perpetuam donasset, et contulisset et dedisset per­petuo possidendam eo iure, quo ipsa Domina eain­dem medietatem noscitur possedisse; et ob perpe­tuum donationis huius indicium praedictum priui­legium, quo eamdem tenebat medietatem, in ma­nus capituli dictae Ecclesiae Vesprimiensis assignas­set; et cum eadem Domina tam salutiferae dona­tionis effectum morte praeuenta nequisset priuile­gio communire, laborans in extremis , aegro cor­pore, sed sana inente, ab ipso Barleo marito suo instantissime petiuisset, vt praedictam suam dona­tionem etiam post eius exitum ab hac vita, faceret confirmari. Qui vxoris suae praememoratae piae annuens voluntati, plene fecit, quod ipsa Domina noscitur petiuisse, nobis supplicans, cum instantia, quatenus super donatione praemissa nostras dare litteras dignaremur. INos igitur iustis et legitimis praedicti Barlei petitionibus inclinati , praesentes in peremne testimoriium dictae donationis atque robur dedimus litteras nostro sigillo communitas. Anno Domini JVICCLXXV rf. Decimo kalendas Iu­]ii , Magistro Demetrio, Ecclesiae nostrae Praepo­silo, Wyche Cantore, Feliciano Custode, Ottone Decano existentibus." E coll. Heuenesi. Tom. V. p. 368.

Next

/
Oldalképek
Tartalom