Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
A. C/i. 1276. ludicum regalium, in Comilatu Sirnig/iienni contra malefactores procedentium in Nicolaum et Step/ianum, ob darnna illata , sententia. Nos, G. Banus, Comes Simigiensis, Ioliannes, filius Ioseph, Cosmas cle Cuazma , et VVgra Comites , memoriae eommendantes significamus Yniuersis presencium per tenorem: quocl cuin nos ex precepto Domini regis, et secundum Baronum et Nobilium regni institutionem, ad districtum Siinigiensem , ad fures compescendos, et condemnandos latrones, et regni malefactores venissemus, et diuersas congregaciones fecissemus, in ipso Simigiensi Comitatu : Comes Gregorius, filius Iharus surgens coram nobis , exhibuit nobis litteras Domini nostri Regis , in quibus vidimus contineri, secundum preceptum ipsius Domini nostri Regis , quod de Nicolao et Stepliano , filiis Bagen, iuxta continenciam litterarum domini regis et Capituli Albensis, non omisso tenore, seu statu ipsarum litterarum, super sua destructione, iusticie faceremus coinplementum. Nos igitur regio mandato obtemperantes, vt tenemur, et iustitiam, ac iuris ordinem persequentes, inspexiinus et vidimus litteras Domini regis, inter ipsum Comitem Gregorium et Nicolaum, ac Stephanum prenotatos, ordine iudiciario emanatas, et confectas ; in quibus inuenimus, seu comperimus , quod Comes Gregorius contra ipsos super damno centum et viginti quinque marcarum , iurare coram Capitulo Albensi, sicut in ipsis litteris Domini regis continetur, et cuin tot hominibus , sicut in ipsis Iitteris exprimitur, debebat ; qui , sicut etiam in litteris Albensis Capituli vidimus, ad ipsum Sacramentum accipiendum non venerunt, et iudicium , quod