Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

libus et temporalibus eidem Ioanni plenarie com­mittenles, spe firma concepta , quod ecclesia ipsa , diuina comitante gratia , per suam industriam et perspicaceni prudenliam , grata in vtrisque felici­tatis suscipiat incrementa. Quocirca vniuersitati Vestrae per apostolica scripta districte precipiendo mandamus, quatenus eumdem Iohannem electum ad commissam sibi ecclesiam, cum benedictionis iiostrae gratia venientem , condigno suscipientes bonore , et tanquam Patri et pastori animarum Vestrarum humiliter intendatis, ac illi exhibentes obedientiam et reuerentiam debitam et deuotam , salubria eius monita et mandata studeatis deuote suscipere , ac efficaciter adimplere. Alioquin sen­tentiam , quam ipse propter hoc rite tulerit in rebelles, ratam habebimus et faciemus, auctore Domino , vsque ad satisfactionem condignam, ap­pellatione remota , inuiolabiliter obseruari. " Apud Farl. Tom. IV. p. 357. sq. A. Ch. 127G. Capitulum Albense de dimidietate villae Va­mos per vxorem JBarley, de genere Baroch , Ecclesiae Veszprimiensi, mortis causa donata , testatur. Capitulum Ecclesiae Albensis omnibus Christi fidelibus, praesentes litteras inspecturis, salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum notiti­am tenore presentiuin volumus peruenire, quod Nobilis vir Barleus, filius Farkasy Comitis, de ge­nere Baroch, coram nobis personaliter consti­tutus proposuit, quod Domina Gjung, vxor ipsius, filia videlicet Comitis Mjske, sincera deuo­tione perducta , diern messiouis extremae volens misericordiae operibus praeuenire, animae reme-

Next

/
Oldalképek
Tartalom