Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
priuilegia frangerentur absque Maiestatis regie conscientia et voluntate; deraum, quum aliud non potuerim eis de iure, sed pre^ictorum potentia, ipsos Tragurienses coegi ad predictas petitiones in omnibus admittendas ; qui, licet inuiti, et pro destructione predicta euitanda, meis preceptis, et predictorum petitionibus totaliter paruerunt. Que omnia Maiestati Vestre, \t in posterum reprehendi non possirn, quum non voluntate, sed coactus fieri fecerim, per presentes testifico, tolaliter facta esse, vt Vestra Excellencia videre possit, quod facere debeat in premissis. " Ibidem. yl. Ch. 127 6. Innocentius PP. V. Columhano Ecclesiae Traguriensis mittendae gratiam facit , eique Ioannem, Canonicum Ilierosolymitanum, dat successorem. Innocentius Episcopus, Seruus Seruorum Dei, dilectis filiis, Clero et Diaecesi Traguriensi, salutem et apostolicam benedictionem. Venerabilis Frater noster Columbanus , Episcopus quondam Tragurii, longa supportatione pontificalis sarcinae fatigatus, et ad eam vlterius sufferendam debilitate mulla ex incurabili infirmitate proprii corporis , quam incurrit, ac ex senio, ad quod iam deue^ nit, specialiter procedente grauatus, ad regimen praesulatus oflicii se non posse suflicere asseue-r rans, ex zelo , quo erga Ecclesiam Traguriensem, comrnissumque sibi dominicum gregem feruebat, dimittere liuiusmodi officium pontificatus elegit ; ne per eius impotentiam vel defectum , ipsius gregis aut ecclesiae posset profectibus quomodolibet deperire; attente postulans cessionem eius a nobis