Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

A. Ch. 1272. Ladislaus III. alias Chunus, sui in regem Hungariae coronationem insinuat, fidelitatemque ob­seruandam commendat. Ladislaus, Dei gratia, Rex Hungariae, fideli­bus suis , iudicibus , consiliariis, totique commu­nitati de Tragurio, salutem et gratiam. Vestra noscat fidelitas, quod nos simus regni nostri dia­demate insigniti, et coronati gratiam per diuinam ; regesque et principes regnorum , circumquaque adiacentium, sunt nobiscum in bona pacis vnione. Quare vobis firmiter praecipientes mandamus, qua­tenus circa ea, quae nos et foacliinum, nostrum banum dilectum contingunt, tali fidelitate proce­datis, vt vos omni bono prosequamur. Sciatis enim, quod, quamuis simus ad praesens puerili in aetate; tamen, domino propitio, habemus pote­statem, nobis insurgentes potenter coercendi. Vn­de si aliquid infidelitatis in corda vestra ascendet; nec supra aquis, nec in terris euadetis manus no­stras. Volumus igitur, quod maiores ex vobis ve­niant ad nos, sicut ad dominum suum naturalem, festinanter et sine timore; et aliud facere non prae­sumant. Datum Albae in quindenis Sancti Stepha­ni regis. " Apud Lucium Lib. IV. c. IX. p. 288. Litteras has anno I272.datas et redditas esse e synchrono hoc monu­inento colligitur, „ In nomine domini nostri lesu Chri­sti. Amen. Anno eius a natiuitate MCCLXXIl. indictio­ne XV. temporibus Domini Ladislai Serenissimi , Sere­nissimi regis Vngariae, et Domini Columhani , episcopi Traguriensis , et nohilis viri, domini Paulli , potestatis , ct dominorum Valentini de Kazaricza , Duymi de Cega et Dese, Petri iudicum ciuitatis Traguriensis , die domi­nico, XVIII. exeunte Septembris, venit dictus potestas, et venerunt litterae dicti domini regis, quatenus erat rex coronatus." apud Lucium ibidem. Antequam liaec

Next

/
Oldalképek
Tartalom