Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
cedentes, cum omni diligentia inquisitionem fecimus super vita, conuersatione et miraculis recolendae memoriae praedictae Virginis Margaritae, sanctimonialis antedictae, prout inferius continetur. Depositiones testium, quos super haec et alia, quae in eorum elucidatione recepimus, seriose, dilfuse ac explicite, et ordine, quo illa fuerunt deposita coram nobis, per manum publicam Bertholdi de Bosant notarii, fideliter in scriptis redactis, sub sigillis nostris Vestrae Sanctitati duximus intimandum; copiam nihilominus omnium eorum, quae Vestrae Sanctitati transmittimus , de verbo ad verbum , nihil addentes vel diminuentes, sub sigillis praedictis, vna cum litteris felicis memoriae Innocentii V. praedecessoris vestri, nobis missis. " Indidem. Adhaesit tamen hoc apothoeseos negocium, frustra deinceps etiam tam a Mathia Coruino, quam ;i Ferdinando III. RR. Hungariae resumtum. Katona Tom. VII. p. 695. Ch. 1276. M. Romanus, <4. Diaconus JBacsiensis , et M. Fulcus, ad Tragurienses delegati, horum causain contra ^subreptionem Spalatensium Benedicto, electo Strigonien. commendant. M. Benedicto, miseratione diuina, S. Strigoniensis ecclesiae electo, Praeposito Budensi , et aulae domini regis Vice - Cancellario. Nouissime vero ciues Spalati dicunt se obtinuisse priuilegium D. N. R. Ladislai, quod reuocare asserunt aui , patris, ac sutim priuilegium, indultum ciuibus Traguriensibus; quod non credimus , nec esse verisimile, vt sine causae co^nitione debuissent dicta pritiilegia reuocari; immo per veri suppressionein et falsi suggestionem circumuenisse re23 *