Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

giain maiestatem; et quod non ad ipsorum com­modum, sed dispendium debet potius redundare, quod sicut mendaces peccatores deberent carere impetratis, et vltionem regiam possent merito for­inidare; occasione vero ipsius priuilegii dicli Spa­latenses ciues ipsos Tragurienses magnis iniuriis et datnpnis grauibus afflixerunt, et affligere non ve­rentur. Quo circa Yestram reuerentiam verbis fi­delibus inducimus et hortamur, quatenus propter Deum et iustitiam, ac Vestram honestatem dictos ciues Tragurienses in suis iuribus sic velitis adiu­uare, apud regiam maiestatem, regni Barones — Anno 1276. Farlatus Illyr. Sacri Tom. IV. p. 356. Katona Tom. VII. p. 695. A. Ch. 1276. Tragurienses episcopum suum, ac litteras supplices ad eumdem Benedictum, causam suam com­mendantes , mittunt. Reuerendo patri, et speciali suo Domino, B. dei gratia, sancte Strigoniensis ecclesie archiepi­scopo, iudices et populus Traguriensis, eius de­uoti fideles, cum inclinatione promtum famulatum, Ven. pater et domine, a vestrae celsitudinis pre­sentia tam obsequiis , quam facie remoti sumus , et incogniti; et iccirco in nostre necessitatis arti­culo flagitare tanti patris patrocinium videtur ab­surdum. Laudabilis tamen fama, que benedictam personam Vestram per orbem terrarum celebrat, et extollit, qua sine personarum acceptione extra­neos pariter et domesticos benignitatis oculo re­spicitis et fouetis, suasit nobis ausum sollicitandi Vestram excellentiaru, ad ferendum praesidium

Next

/
Oldalképek
Tartalom