Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
vegnum, thronos , validius orationibus ecclesiasticis stabiliri, quam sudoribus bellicis sublimari. Et si id sieneraliter sit obseruandum , in donationibus o ' factis Ecclesiis vniuersis , specialiter tamen in his inuiolabiliter conseruandis , quae Strigoniensi Ecclesiae ab ipsis Progenitoribus sunt coliata, pecuiiaris sollicitudo insidet menti nostrae , cum ab ipsa et eius Praesule, Sacramenta Ecclesiastica et vnctionem regiam cum impositione Diadematis, et Progenitores nostri et nos receperimus, et successores nostri in posterum debeant recipere, Domino annuente. Hinc est, quod dilecti nobis Praepositus et Capitulum Strigoniense, praesentibus et assidentibus nobis, Praelatis et Baronibus regni nostri, obtulerant nobis priuilegia , inclitae recordationis regum Ilungariae, Andreae videlicet Proaui et Belae IV. aui nostrorum, super donatione terrae, seu possessionis, Winch vocatae , in partibus Transiluanis existentis, quod nos, quia inuenimus in prima figura non viciata, non canCellata, nec in aliqua sui parte abolita , de ipsorum Praelatorum et Baronum consilio et approbatione, regiae confirmationis munimine duximus ad perpetuam rei memoriam roboranda; et quia certa priuilegia , quae super ipsa donatione concessa per Autim nostrum posterius emanarant, originem habuerunt a priuilegiis praedicti Proaui nostri super ipsa donatione confectis et approbatis , per ipsum Auum nostrum, et Barones suos, ad reuocandas ineptas donationes deputatos , ipsa priuilegia Andreae regis de verbo ad verbum, praesentibus inseri duximus , et annecti ; quorum tenor talis est: In nomine Sanctae T r i n i t a t i s, e t i n d i u i d u a e V n i t a t i s. A n-