Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
tlreas, (vid. ad an. 1219.) — Item tenor alferius priuilegii Andreae regis talis est: Andreas, I)ei gratia, Rex Hungariae, ( vide ad an. 1231.) Nos igitur praemissa priuilegia lecta et inspecta coram nobis, praesentibus Praelatis et Baronibus Regni nostri , et liis scriptis inserta , communis consilii approbatione, ex certa scientia , confirmamus, volentes, vt si aliquo casu priuilegia praedicta , quod absit, amissa 1'uerint, vel aliqua variabilitate temporis intercepta , praesentes eundem vigorem habeant, nec de apsorum tenore dubitari possit, quae solennis approbatio roborauit. Verum quia per malitiam temporis impacati importunitas incolarum non petenda petiuit, volumus, vt si aliqui ipsam possessionem Vinch per subreptionem petiuissent, quidquid ex huiusmodi petitione subreptitia obtinuit, irritum sit, immo irritum decernimus et inane. Datum per xnanus venerabilis viri, Magistri Benedicti, Sanctae Strigoniensis Ecclesiae Electi, Praepositi Budensis, et aulae nostrae Vice- Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini MCCLXXVI. quinto Idus Augusti, regni autem nostri anno quarto. Venerabilibus Palribus Stephano Colocensi, et Ioanne Spalatensi A. Episcopis , Iob Quinqueecclesiensi, Philippo Vaciensi , Tymotheo Zagrabiensi , Lodomerio Varadiensi, Dionysio lauriensi, Petro Transiluaniensi, Gregorio Chanadiensi, Andrea Agriensi, et Petro Wesprimiensi Episcopis , Ecclesias Dei feliciter gubernantibus. Nicolao Palatino , et Comite Supruniensi, Mauritio Iudice Curiae nostrae , et Comite Castriferrei, loanne Magistro Tauarnicorum, et Comite de Bacha, Renoldd Magistro Dapiferorum nostrorum , Nicolao Magistro