Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
«lis duntaxal exceptis, cum suis pertinentiis; saluo et in liac parte Arcliiepiscopis, Episcopis, ComitiLus, Baronibus, Ministerialibus, et aliis hominibus iure, quod in eastris, munitionibus, possessionibus etfeudis, quae vacare coeperunt, eidem, in districtu dictae terrae habent, seu hactenus habueerunt; et si quid defuerit in redditibus dictae terrae, supplebitur in alia parte Austriae citra Danubium, iuxta arbitrium nostrum, videlicet, vel arbitrorum, qui a partibus nostris fuerint surrogati, et siquid superfuerit, hoc Romanoliira regi, et Imperio sine difficultate qualibet remanebit, 8.) Si vero fdius regis Bohemiae sine haerede decesserit, dicta terra vltra Danubium penes regem Bohemiae litulo pignoris remanebit, nec ad vxorem ipsius, filiam Regis Romanorum de bonis huiusmodi deuoluetur, et Dominus Rex Romanorum, vel successores ipsius, dictam terram XL. millibus marcarum argenti, a R.ege Bohemiae redimendi habebunt liberani facultatem. 9.) lnter cetera specialiter arbitramur; quod Dominus R. noster Romanorum Rex recipiat specialiter in suam gratiam et fauorem Baltramum, Ciuem Viennensem, et Magistrum Ch. Mon cum suis parentibus, et amicis, et Ciuitatem Wiennensem cum omnibus Ciuibus ethominibus, iuribus, et possessionibus ipsis attinentibus, quocunque vocabulo censeantur; nec permittat eos indebite molestari. 10.) Item specialiter arbitramur , quod Magister Vlricus in Ecclesia Viennensi post regem Bohemiae praesentatus, Mont nomine, Capellani et alii Clerici in terra Austriae, et Styriae, et alibi Ecclesias, et ecclesiastica beneficia vel possessiones alias obtinentes contra ius nullatenus olfendantur, vel suis possessio-