Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

nibus contra iuris ordinem spolientur, imo in suo iure, fauore, et gratia regia defendantur. 11. Item pronunciamus arbitrando , quod illustris rex Hungariae, cum suis quoad plenam amiciti­am cum Domino rege Bohemiae, ac suis, prae­senti concordiae et ainicitiae specialiter includan­tur ; quod quicquid de castris , munitionibus, iuribus , possessionibus , et hominibus Begis Hun­gariae tenet vel possidet Dominus llex Bohemiae, siue sui, sine difficultate qualibet restituat, et di­mittat libere absoluta, nec deinceps eum impediat in eisdem; et hoc idein pro llege Bohemiae , et suis per regem Hungariae, et suos erit sine captio­ne qualibet obseruandum ; saluis vtrique regum terrarum suarum limitibus et terminis , sicut ab antiquo tempore sunt distincti. 12. Et quicunque regum eorumdem dictae pacis et concordiae fuerit violator ; contra talem regem Bex Romanorum obseruanti pacem et concordiam assistet consilio , auxilio et fauore. In cuius rei testimonium etc. G. G. Lcibnitzii mantissa e MSS. praesertiin Biblio­tliecae Augustae Guelferbytanae p. 98 — 100. A. Ch. 1276. Ladislaus R. H. monasterio B. V. de vall e Vesprim per descensus varios iii extremam redacto egestatem, villis eius quatuor omnem exactionem rela­xando subuenit. Ladislaus, Dei gratia, Ilungariae, Dalmatiae, Croatiae, Ramae, Seruiae, Galliciae, Lodomeriae, Comaniae, Bulgariaeque Rex; Omnibus Christi fi­delibus, tam praesentibus quam futuris, praesen­tes litteras inspecturis, salutem in omnium Salua­tore. Ad vniuersorum tam praesentium, quam fu-

Next

/
Oldalképek
Tartalom