Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)
^ein Vngarie, suo regimini sic addixit, vt prefa-, tus Rex nil nisi iuxta ipsius loachimi arbitrium audeat operari. Vnde, vt prelibauimus , armata hostilium representatiua congressuum ad nobiscum collocjuium habendum, contra conuenciones ac pacis statuta inter nos et ipsum inita , contra sacramenta , que ad ipsius pacis stabilem firmitatem per predictos tales in nostra presencia sunt prestita, et postmodum per ipsum regem et ceteros regni Vngarie incolas in Buda fuerant exhibita , vult venire. Quod quidem instabilitatis liuius vicium prefato Domino L. non adscribiinus, nec sibi aliquatenus imputamus; cum tanquam minorennis sue voluntatis et arbitrii non sit compos; sed illorum iniquorum, sub quorum est manibus, voluntatibus se oporteat coaptare. Abducitur enim facile per deuium inscicia, quin ymmo in peiora procliuior , diligentis respuit monitus persepe: consilium sequitur inimici. Nec solum profecto in prelibatis pacciones conuente pacis sunt nequiter violate, verum eciam in aliis sunt corrupte. Nam cum inter illa, que in ipsis paccionum stipulacionibus principaliter habebantur, hoc esset enuclacius denotatum , vt dictus Rex nullum nostrum in terra sua deberet tenere vel recipere infidelem, nec nos suum similiter vice versa; ipse tamen post contracte concordie federa — — cui sue infideiitatis exigentibus meritis , est stalus in terris nostre dicioni subditis racionabiliter interdictus, in regno recepit Vngarie , ac eum ibidem patitur permanere. Tales eciam, qui dudum obnixe seruitutis fide, qua nostro adscribebantur culmini, nequiter in perfidiatn permutata excludi de nostris prouinciis meruerunt , adhuc in Vngaria , quo