Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi V. Vol. 2. (Budae, 1829.)

tanquam profugi se contulerunt, sustinet, et quo? deiecisse debuerat, vt ea, que promiserat, opere percompleret, inite concordie fedus defederans, adhuc in regno suo retinet ac fouet, quamquam (nos eosdem ) ad innumeras multarum precum in­stancias , ad nostre noluerimus recipere graciam maiestatis ; ne forte venire aliquo modo conlra nostram concordiam diceremur. Quamobrem so­lerti meditacione pensantes, dictum placitum, quod amicabiliter fore debuerat, odiosum, et inimicabi­le, ac aliter quam opinabamur futurum, factum est, non videtur nobis conueniens , vt vos , vel alic vestre sorores ad celebritatem liuius placiti ve­stri congressus tramitem dirigere debeatis. Quia nos eciam consortem nostram , vel nostros filios ad lale placitum aliquatenus non ducemus. JNi­mirum cum tilius noster in annis adliuc teneris constitutus , non reddatur liabilis ad pugnan­dum , nolumus eum cum matre atque sorori­bus ad illud colloquium destinare, vbi armorum strepitus esse debeat, vel dubia bellorum dispen­dia suscitari. Ad celebrandum praeterea cum eo­dem rege tale colloquium nolumus prolicisci ex eo, quod ipse sub gubernacione consistit prefati Co­mitis Ioacliimi, qui eundein regein ad singula , que nobis nocitura fuerint, suggestionis suadela Jetile­re incitat et irritat, et quidquid mali texere con­tra noslre potest excellencie maiestatem , procu­rat, ordinat et machinatur. JNam cum sciret, quod Comes Rudolphus, qui electus esse dicitur in regem Romanorum, quamquam eadem eleccio deuenire (vix) valeat dante Deo ad felicis exitus complementum, nostre inimicus esset magnificentie capitalis, Dominum A. iuniorem regem Vngarie,

Next

/
Oldalképek
Tartalom